monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18 > sectio 16 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 41
Sexagesimo septimo: Exultate in conspectu eius . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Et exultate in conspectu eius. Quod ita versum est a nobis, sed a quo in codice vestro corruptum sit, scire non possum. In eodem: Etenim non credunt inhabitare Dominum . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: και γὰρ ἀπειθοῦντες του κατασκηνῶσαι: quod utrumque falsum est. Nos enim transtulimus: Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum; ut sit sensus, et pendeat ex superioribus: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, et eos, qui non credebant Domiuum inhabitare posse mortalibus. In eodem: Deus benedictus Dominus die quotidie . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Dominus benedictus Deus, benedictus Dominus die quotidie; sed melius et verius quod supra. In eodem: Viderunt ingressus tui, Deus ; pro quo in Graeco scriptum sit: Visi sunt ingressus tui, Deus. In Hebraeo ita habet RAU ALICHOTHACH: quod Aquila, et Symmachus, et Theodotion interpretati sunt: Viderunt itinera tua, Deus, et quod sequitur: Itinera Dei mei regis, qui est in sancto. Ergo a nobis ita legendum est: Viderunt gressus tuos, Deus; et scriptoris vitium relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo: licet et in Septuaginta, et in Ἑξαπλοῖς ita repererim: ἐθεωρήσαν αὶ πορεῖαὶ σου, θεὸς: et pro eo quod est ἐθεωρὴσαν, hoc est, viderunt, in multis codicibus habet, ἐθεωρήθησαν: quod et obtinuit consuetudo. In eodem: Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto ; subauditur, viderunt ingressus Dei mei, et regis mei. Quod autem dicitis, mei, in rege non appositum, apertissimi mendacii est, secundo enim ponitur, et Dei mei, et regis mei, blandientis affectu; ut qui omnium Deus et rex est, suus specialiter Deus fiat, et rex merito servitutis. Denique in Hebraeo scriptum habet, HELI MELCHI, quod Deum meum, et regem meum significat. In eodem: Regna terrae cantate Deo, psallite Domino . Et dicitis, hoc in isto versiculo non esse scriptum, Psallite Domino; quoniam statim sequatur: Diapsalma. Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad orientem ; cum iste versiculus magis habere debeat iuxta Hebraicam Veritatem: Cantate Deo, psallite Domino; et illud quod sequitur in principio versus alterius, Psallite Deo, non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. Ergo et vos legite magis quae vera sunt; ne dum additum suscipitis, quod a Propheta scriptum est, relinquatis.